monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.111 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 15, 2
Tunc igitur in Italiam convenerunt episcopi Orientalium non multi, quoniam plurimos eorum aut senectus aut itineris longitudo prohibuit. Occidentalium vero ultra trecentos, ut praecepto principis concilium Mediolani celebraretur: ubi convenientes Orientales, ante omnia contra Athanasium decretum fieri commune poscebant, ut hoc facto penitus ei aditus Alexandriae clauderetur.