monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 15, 1
Igitur devicto Magnentio, cum solus Constantius Romanorum tenuisset imperium, omni studio laborabat ut Occidentales episcopi consentirent eis qui consubstantialem esse Patri Filium denegabant. Et hoc faciebat, nolens a primordio aperte vim facere, sed eis callide suadere, ut decreto contra Athanasium ab Orientalibus episcopis habito consentirent. Sperabat enim quia si communi decreto damnaretur Athanasius, facilius suam voluntatem in religione compleret.