monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 13, 4
Sed Aetius contemplativum doctorem non habens, in commentationibus sophisticis perduravit. Quamobrem nec intelligere potuit quomodo sit ingenita generatio, et quemadmodum quod nascitur coaeternum sit generanti. Parum ergo imbutus erat Aetius, et divinarum litterarum ignarus, tantummodo in contentionibus praeparatus, quod etiam quilibet rusticus facere potest. Et dum nec veteres, qui eloquia Christiana fuerant interpretati, legisset, asserebat se multum gaudere libris Clementis et Africani, nec non Origenis, cum utique fuerint illi viri totius sapientiae virtutibus eruditi. Fecit igitur is epistulas ad imperatorem Constantium, et ad alios quosdam, contentiones involvens et quaedam commenta conficiens.