monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 13, 1
Igitur in Antiochia Syriae alter haeresiarchus emersit Aetius, cognomento Sine Deo . Is enim eadem quae Arius sapiebat; sed ab Arianis se segregabat, eo quod Arium in sua communione recepissent. Qui, sicuti praedictum est, aliud mente gerens, aliud voce confessus est; dum terminum synodi Nicaenae suscipiens subscripsisset, volens circumvenire tunc principem; propterea ergo Arianos Aetius declinabat.