monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 10, 2
Tunc illi favorem solitum Magnentio exhibere praeparati, e diverso nolentes, clamaverunt omnes: Constanti Auguste, tu vincas. Hoc augurium Magnentius traxit ad semetipsum, tanquam ei non divinitus concederetur imperium. Et propterea relinquens castrum ad ulteriora tendebat. Sequentibus autem Constantii militibus, circa Seleucum montem facta congressione, solus fugiens venit in Lugdunensem urbem; comperiensque suam matrem et fratrem, quem Caesarem constituerat, interfectos, novissime interfecit et semetipsum, consulatu Constantii sexto, et Constantis Galli secundo , Augusti die quinto decimo. Non post multum vero tempus, etiam Decentius, alter eius frater, semetipsum strangulavit.