monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 10, 1
Interea Magnentius ad seniorem perveniens Romam, multos peremit senatorum ac populi. Et agnoscens vicinos esse contra se Constantii milites, abscessit ad Gallias partis occidentalis. Cumque illic bellum saepius inter alterutros exercerent, modo isti, modo illi victores esse videbantur. Novissime autem devictus Magnentius, fugit in Mirsam, quod est Galliae castrum; vidensque suos milites quasi de perditione tristes, stans celsiore loco, eos nitebatur allocutionis consuetudine confortare.