monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 8, 7
Post editionem namque sibi eam contrariam iudicabant. Quam studuerunt ab episcopis qui eam iam subscripserant reddi, quoniam celabatur a plurimis. Imperator autem edictis quaeri praecepit editionem ipsam, supplicium minatus si quis eam celasse comperiretur. Sed neque terror destruere potuit quod semel fuerat institutum, eo quod apud multos haberetur.