monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 8, 6
Et in fuga consistens, de caetero libros utraque lingua conficiebat, quoniam neque Latino sermone videbatur ignarus. Scripsit quoque contra omnes haereses, proprium studens dogma firmare. Et de Photino quidem haec dicta sufficiant. Sciendum tamen quoniam Sirmio convenientes episcopi, poenitentia ducti sunt in expositione fidei Latina lingua prolatae.