monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 8, 5
His igitur explanationibus, etiam post damnationem, Photinum consentire et subscribere suadebant, promittentes ei reddere episcopatum, si per poenitentiam anathematizaret dogma quod ipse compererat, et in eorum sententia consonaret. Ille vero eorum quidem propositum non suscepit; sed provocavit eos ad disputandum. Quapropter definito die imperatoris voluntate convenerunt praesentes episcopi et senatorum non pauci, quos praeceperat adesse disputationi princeps. Inter quos restitit Photino Sabinus, Ecclesiae tunc Ancyrae praesul, exceptoribus voces eorum conscribentibus. Magnaque certamina sermonum inter utramque partem facta noscuntur, victusque Photinus damnatus est.