monumenta.ch > Hieronymus > csg46.356 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 8, 4
Apex autem totius fidei et firmamentum est, ut Trinitas servetur semper, sicut in Evangelio legimus: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . Integer autem atque perfectus est numerus Trinitatis. Paracletus vero Spiritus sanctus per Filium missus, venit secundum promissionem, ut apostolos et omnes credentes sanctificaret.