monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 8, 3
Nulli vero dubium est maiorem esse Patrem honore, et dignitate, atque divinitate, et ipso nomine paterno esse potiorem, testificante Filio ipso: Qui me, inquit, misit Pater, maior me est . Et hoc esse catholicum nullus ignorat, duas personas esse Patris et Filii; et Patrem quidem maiorem, Filium vero subiectum cum omnibus quae ei Pater subiecit eius; Patrem vero initium non habere, et invisibilem, et immortalem, et impassibilem esse; Filium vero natum ex Patre, Deum ex Deo, lumen ex lumine, et huius nativitatem, sicuti praedictum est, nullum nosse, nisi solum Patrem. Ipsum vero Filium Dominum et Deum nostrum, carnem seu corpus, hoc est hominem assumpsisse, sicut et angelus annuntiavit, et omnes Scripturae docent, et maxime ipse Apostolus doctor gentium: hominem assumpsit Christus ex Maria Virgine, per quem passus est.