monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 8, 1
Quoniam de fide quemdam placuit fieri tractatum, omnia caute quaesita sunt et exposita Sirmii sub praesentia Valentis, et Ursacii, atque Germani, et caeterorum. Constat unum Deum esse Patrem omnipotentem, sicut etiam in omni orbe terrarum annuntiatur. Et unum unigenitum Filium eius Iesum Christum Dominum et Deum, Salvatoremque nostrum ex eo ante saecula genitum; duos autem Deos non oportere dici, quoniam et ipse Dominus ait: Ibo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum . Propterea et omnium Deus est, sicuti etiam Apostolus docuit: Iudaeorum Deus non solum, nonne et Graecorum et gentilium? Utique. Quoniam circumcisio ex fide, et praeputium per fidem ; et caetera quidem omnia consonant, et nulla remanere videtur discordia.