monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.129 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 7, 32
24. Si quis ingenitum et sine principio dicit Filium tanquam duos sine principio, et duo ingenita dicens, et duos faciens Deos, anathema sit. Caput enim est et principium omnium Filius, caput autem Christi Deus. Sic enim ad unum omnium principium, quod est sine principio, per Filium pie omnia referuntur. Rursus autem subtiliter inspicientes Christianum sensum, dicimus: