monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 7, 4
Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem, creatorem et factorem universorum, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur; et in unigenitum eius Filium Dominum nostrum Iesum Christum, qui ante omnia saecula ex Patre natus est; Deum ex Deo, lumen ex lumine, per quem facta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia: Verbum existens, et sapientia, et lumen verum, et vita; qui novissimis diebus propter nos humanatus est ex sancta Virgine, et crucifixus, et mortuus, et sepultus, et resurrexit a mortuis tertia die, et ascendit in coelum, et sedet in dextera Patris, et venturus est in consummatione saeculi iudicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera sua.