monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 7, 2
Tunc etenim quasi antiqua fidei dogmata reprehendentes, alias propositiones de fide sanxerunt. Et unam quidem Attico eloquio Marcus edidit Arethusae, sed cum Romana lingua concordiam non habentem neque sermone, neque compositione, sed nec ipsi Graecitati convenientem. Unam itaque Latine a Marco compositam hic subiungamus; secundam vero, quam in Arimino postea relegerunt, loco proprio ponemus, cum ea quae ibi gesta sunt dixerimus: utraque tamen in Graecitatem conversa est.