monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 3, 5
Sectis namque de palma virgis et habentibus suos aculeos, eorum dorsa ita verberibus laceravit, ut quidam eorum saepius a medicis incisi sint propter spinas quae eorum dorsis inhaerebant; alii vero, dum non ferrent tormenta, mortui sint. Eos autem qui vivere potuerunt, et quamdam virginem exsilio deportavit in maximam Oasim . Corpora vero mortuorum primo quidem reddi non passus est, sed celavit, insepulta relinquens ea, ut quasi tanta crudelitas latere videretur. Hoc autem agunt qui mentis errore desipiunt. Nam cum parentes mortuorum gauderent equidem propter confessionem, flerent autem propter corpora defunctorum, potius eorum impietatis iudicia personabant. Post haec autem ex Aegypto atque Libyis exsilio deportaverunt episcopos Ammonium Muium, Gaium, Philonem, Hermen, Plenium, Psenosirim, Nilamonem, Agathonem, Anagamphum, Ammonium, Marcum, Dracontium, Adelphium, Athenodorum et presbyteros Hieracem et Dioscorum; et sic eos acerbissime per itinera compulerunt, ut quidam eorum in ipsis itineribus, alii vero per exsilia morerentur. Fugaverunt autem episcopos plus quam triginta, habentes studium secundum Achab, ut, si possent, amputarent penitus veritatem.