monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 3, 3
Septimana enim quae fuit post sanctam Pentecosten, populus ieiunans est egressus ad coemeterium orationis causa, eo quod omnes communionem Georgii declinarent. Sed hoc agnoscens ille nequissimus ipse concitavit Sebastianum ducem Manichaeum, qui cum multitudine militum armatorum, gladios evaginatos, arcus, sagittasque ferentium, facto impetu in ipso die dominico, super populum irruit; et paucos orantes inveniens, cum iam plurimi discessissent, talia gessit qualia ab eis decebat impleri.