monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 3, 1
Quae etiam Georgius eodem tempore in Alexandria gesserit, ipsius Athanasii, qui haec passus est voce narremus. In libro enim quem de fuga sua scripsit, haec ait: Igitur in Alexandria surrexerunt denuo nos quaerentes occidere. Et facta sunt novissima peiora prioribus . Repente namque milites circumdantes ecclesiam, pro orationibus praelia celebrabant. Ingrediente namque Quadragesima Georgius ex Cappadocia ab eis missus, auxit mala quae illorum calliditate didicerat.