monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 2, 2
Dux autem repente astitit cum militibus ultra quinque millibus habentibus arma, et gladios enudatos, arcus, sagittas et vectes; et ecclesiam quidem ipse circumdedit, statuens milites sibimet cohaerentes, ut nullus posset egredientium ab ecclesia eorum manus evadere. Ego vero irrationabile iudicans in tanta confusione populum derelinquere, et non magis ante illos pericula sustinere, residens in sede praecepi ut diaconus psalmum legeret, populis respondentibus: Quoniam in saeculum misericordia eius ; et sic omnes in domos suas abierunt . Sed duce postea ingrediente, et militibus sacrarium circumdantibus ut nos capere potuissent, clerici quidem qui sunt inventi, simul et populi clamabant, poscentes ut et nos discederemus una cum populo.