monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 39, 2
Muniens enim semetipsum monasteriis plurimis, quae ipse propria voluntate in Constantinopolitana urbe constituit, et pactis episcoporum in circuitu positorum, frequenter dicitur afflixisse Pauli dogmata sapientes. Et primum quidem expulit eos ex ecclesiis, deinde vero communicare sibi coegit, ita ut plurimi plagarum immanitate dificerent, alii vero substantiis, alii humana civilitate privarentur, aliis in frontibus characteres ponerentur, ut essent huiusmodi signo notati.