monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 38, 4
Igitur Athanasium voluntas imperatoris non latuit, sed praesentiens, fuga dilapsus est et minas principis declinavit. Cuius fugam dilataverunt Ariani, praecipue Narcissus Neroniadis episcopus, Georgius Laodiciae, et Leontius tunc Antiochenae praesul Ecclesiae. Is enim cum presbyter esset, dignitate privatus est, quia cum muliere Eustolia nomine degens, et turpem suspicionem celare volens, genitalia sibimet noscitur abscidisse, et de caetero quidem fiducialiter cum muliere vivebat.