monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 38, 2
Qui consona decreverunt Sardiceno concilio atque Hierosolymis celebrato. Constantius igitur imperator, dudum et ipse Arianorum secta praeoccupatus, omnia quae paulo ante ei placuerant in contrarium demutavit. Et primum quidem Ecclesiae Constantinopolitanae pontificem Paulum deportari iussit exsilio; quem deducentes, in Cucuso Armeniae suffocarunt.