monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 37, 2
In Illyrico vero et in Sirmio aliud rursus a militibus exortum est bellum per tyrannum nomine Britannionem. Sed etiam Romam tumultus non fortuitus detinebat. Fratruelis namque Constantini Nepotianus nomine imperium assumpserat, monomachorum virtute suffultus, et Nepotianum quidem Magnentii milites deposuerunt; Magnentius autem procedens, universas partes vastabat Hesperiae. Horum igitur omnium malorum immensa confluxio brevi tempore generata est.