monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 36, 3
Sed vere orationes vestrae a Deo omnium sunt auditae, qui curam habet Ecclesiae suae, et vestras lacrymas atque gemitus semper inspexit; quapropter vestras audivit preces. Eratis enim sicut oves abiectae et fatigatae, non habentes utique pastorem. Propterea visitavit vos coelitus Pastor verus, et de propriis ovibus curam gerens, restituit vobis quem noscimini concupisse.