monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 35, 4
Denique apud Antiochiam non concordabant in professione sua clerus et populus; sed per choros, ut est consuetudo, ad hymnos dicendos Deo in fine psalmorum monstrabant propriam voluntatem. Et hi quidem Patri ET Filio, sicut aequi honoris, gloriam dicebant; hi vero Patri IN Filio, per interpositionem praepositionis, Filium secundum esse monstrantes. His ita gestis, haerens quid ageret Leontius, qui illo tempore ex haeresi adversa sedem Antiochiae gubernabat, cum prohibere non praesumeret eos qui secundum traditionem Nicaeni concilii psallerent Deo: quia metuebat ne seditio nasceretur in populo, hoc dixisse fertur, tangens caput suum iam canum: Hac, inquit, nive soluta, lutum congeretur immensum. Per hoc ostendens quod se defuncto seditionem populo generaret illa discordia quae in hymnis fiebat, non patientibus suis successoribus cum populi varietate sentire.