monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 35, 2
Dum vero Constantinus minor fratris partes invaderet, et ipse a militibus congressione facta peremptus est. Hoc autem iam saepe dictum est. Post mortem vero Constantini minoris, Persicum contra Romanos motum est bellum, in quo Constantius proficere non valebat; nam cum nocte praelium circa fines Romanorum atque Persarum fuisset gestum, validiores tunc Persae ad breve tempus inventi sunt.