monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 35, 1
Interea respublica fortuitis casibus urgebatur: unde quae sunt capitularia non est incongruum breviter explanare. Igitur quia, aedificatore Constantinopolitanae civitatis moriente, tres eius filii imperium susceperunt, in praecedentibus est narratum. Sciendum autem quia cum istis imperavit consobrinus eorum, nomine Dalmatius, vocabulum patris habens; qui dum paululum imperasset, a militibus interemptus est, non iubente Constantio ut occideretur, nec tamen prohibente.