monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 34, 4
Sic itaque tunc Ursacius et Valens gestis Athanasii superati, conversi sunt. Athanasius ergo per Pelusium pergebat ad Alexandriam. Transiens autem per civitates, edocebat ut Arianos universi declinarent, et consubstantialitatis dogma complecterentur. In quibusdam vero ecclesiis ordinationes fecit.