monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 34, 2
Maximus autem in nullo segnis de Syria atque Palaestina universos evocavit episcopos. Factoque concilio restituit et ipse beato Athanasio communionem et dignitatem. Scripsitque etiam ipsa synodus Alexandrinis, et omnibus in Aegypto, et Libyis episcopis, clericis atque plebi, ea quae de Athanasio gesta atque decreta sunt. Ob quam rem valde Maximo detraxerunt Athanasii derogatores episcopi: quoniam primitus deponens eum, rursus ex poenitentia tanquam nihil fuisset actum, sententiam pro Athanasio protulit, quae communionem ei dignitatemque praeberet.