monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 33, 2
Eadem vero forma praesidibus Augustorum Nicaeae, Thebaidis et Libyae scriptum est. Quidcunque dudum ad laesionem et iniuriam Athanasio episcopo communicantium reperitur actum, hoc nunc aboleri praecipimus. Nam et ministerium quo privati fuerant eius clerici, eosdem rursus volumus obtinere. Hanc itaque praeceptionem nostram servari censemus; quatenus Athanasio episcopo suae Ecclesiae restituto, communicatores eius habeant ministerium quod semper habuerunt, quod etiam reliqui clerici habere noscuntur, ut et ipsi gaudio potiantur.