monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 32, 4
Hoc enim et vos decet, et nostrae mansuetudini noscitur convenire. Ut autem omnis turbae seditionis occasio perimatur, iudicibus apud vos habitis, litteris nostris praecipimus, quatenus omnes, quos seditiosos agnoverint, legitimae vindictae subiiciant. Utraque igitur perspicientes, et nostram cum Deo sententiam, et rationem professionis vestrae, nec non et supplicium contra seditiosos indictum, competenter et congrue sacrae religionis iura servate. Praedictumque Deo amabilem virum omni reverentia et honore colite; et orationes una cum eo pro vobisipsis et nostrae vitae favore omnium Salvatori Deo laetanter offerte.