monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 32, 3
Orationibus autem sufficienter, eo scilicet praesule et adiutore apud Deum, vos instare solemniter admonemus; quatenus tali proposito ad omnium vota perveniente, etiam gentiles idolorum errori hactenus servientes, ad cognitionem sacrae religionis sub alacritate festinent. O charissimi nobis Alexandrini, rursus igitur admonemus ut in his quae dicta sunt persistatis, et omnes episcopum decreto superno nostraque sententia destinatum libenter et pie suscipiatis, et toto animo totaque voluntate amplectendum existimetis.