monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 32, 2
In omnibus perhibentes nostrae aequitatis intentionem, scientesque quoniam diu providentia vestri contemplatoris estis alienati, id est, pontificis Athanasii, qui propter insertam rectitudinem, suorumque morum probitatem cunctis innotuit, eum denuo ad vos destinare censuimus. Hunc itaque consuete et competenter suscipientes, et apud clementem Deum adiutorem orationum habentes, vobis congruam simul et nobis placitam concordiam atque pacem secundum Ecclesiae sanctionem ubique probatae sufficienter festinate servare. Non enim rationabile est aliquam discordiam inter vos agitari, aut tumultum nostrorum temporum disciplinae contrarium; et hoc quidem abesse a vobis omnino volumus.