monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 31, 3
Sed etiam hoc eius gratiae adiiciendum esse censuimus, quatenus omnes ordinis sacri cognoscant, concessum omnibus sibi coniunctis, ut sine timore sint, sive episcopi, sive sint clerici; sufficit enim unicuique circa eum rectae voluntatis unio. Quicunque enim meliori iudicio atque parte constituti, huius eligunt communionem, hos omnes praecipimus ad instar praecedentis providentiae, etiam nunc voluntate Dei, nostrae gratiae largitatem adipisci.