monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 30, 3
Igitur in Ancyra, expulso Basilio, et pro eo introducto Marcello, non fortuita turba provenit, quae derogationem contraria sapientibus irrogavit: Asclepam vero continuo Gazaei susceperunt. In Constantinopolitana civitate Macedonius ad modicum tempus Paulo successit, apud semetipsum in Ecclesia remota collectiones agens. Pro Athanasio tamen solo imperator episcopis, et clericis, atque plebi scripsit, ut eum libenter susciperent.