monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 30, 2
Ad hanc propositionem Athanasius mox occurrit, et ait: O imperator, potestatem habes iubere simul et agere quaecunque volueris. Sed etiam ego beneficium a te deposco, quod mihi concedi precor. Principe vero continuo se daturum esse pronuntiante, repente subiunxit Athanasius, idem beneficium sibi largiri petens, quod quaerebat imperator accipere. Unam enim et ipse ecclesiam postulabat dari per singulas civitates declinantibus Arianorum communionem. Igitur Athanasii sententiam inutilem sibi cognoscentes Ariani, hoc quidem differendum esse dixerunt, et agendum quod placeret imperatori: quia imperator Paulo, et Athanasio, et Marcello, et Asclepae Gazae, et Lucio Adrianopoleos secundum ea quae in concilio Sardiceno placuerant, proprias restituerat sedes. Unde principalia sacra per singulas civitates ad eorum mittebantur ecclesias, quibus iubebatur ut eos repente susciperent.