monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 29, 9
Huiusmodi vero gaudium usque ad nos magnitudine sua pertingit: quibus divinitus hoc etiam constat esse concessum, quatenus et nos debeamus ad laudem tanti viri consurgere. Sed melius est ut epistulam oratione claudamus. Deus omnipotens, et eius unigenitus Filius Dominus et Salvator noster Iesus Christus hoc gaudium vobis praebeat in aeternum: dignum tribuens praemium admirabili vestrae fidei, quam circa pontificem vestrum glorioso testimonio demonstratis; ut et vos et qui vobiscum sunt hic et in futuro meliora possideatis: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se . Per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo gloria in saecula saeculorum, Amen.