monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 29, 6
Fiduciam itaque habens sui propositi coelestisque doctrinae, clarificatus est immortali iudicio, et ad vos revertitur. Diligendus igitur apud vos clarior nunc est, quam tunc quando profectus a vobis est. Nam si materias pretiosas, id est aurum atque argentum, ad purgandum ignis probat, quid dignum dici poterit de tali tantoque viro, qui cum tantas tribulationes et pericula devicisset, redditur nunc vobis immaculatus: non a nobis solummodo, sed comprobatus ab omni concilio?