monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.709 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 29, 5
Promeruit igitur quolibet modo et nunc, et in futuro etiam confessionis gloriosum martyrium. Frequenter enim terra marique plurimum aestuatus, omnem pravitatem Arianae conculcavit haereseos; et crebro per invidiam usque ad periculum impulsus contempsit mortem, munitus omnipotente Deo et Domino Iesu Christo Salvatore nostro: sperans et inimicitias declinare, et consolationi vestrae restitui: deferens vobis maiora tropaea ex fortissima conscientia, pro quibus et usque ad terminos terrae totius apparuit gloriosus.