monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 29, 4
Nam licet corpore ad tempus a vobis sit abstractus, tamen spiritu vobiscum semper degere videbatur. Et ego quidem, charissimi fratres, omnem tentationem contra eum surgentem reor sine gloria non fuisse. Nam et vestra, et eius fides cognita est universis et comprobata. Si enim non tanta et talia provenissent, quis crederet quia aut vos tale iudicium tantamque charitatem circa talem exhibuissetis episcopum, aut ille potuisset tantis circumdari virtutibus, per quas spe coelesti fraudatus non est?