monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 28, 4
Has epistulas in Aquileia suscipiens Athanasius, illic enim relicta Sardica morabatur, mox recurrit ad Romam, et ostendens litteras episcopo Iulio, in maximo gaudio Ecclesiam fecit esse Romanam. Putabatur enim etiam Orientis imperator eorum fidei consentire, eo quod ad se Athanasium fiducialiter evocaret. Iulius autem in Alexandriam clericis atque plebi haec de Athanasio scripta direxit.