monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 25, 11
Non tamen ab Ariana peste Ecclesia liberata est. Nam Leontius post eum ordinatur, genere Phrygius, voluntate nequissimus. Verum Constantius ea quae contra episcopos fuerant machinata, experimento cognoscens, scripsit Athanasio maximo et semel, et secundo, et tertio, invitans eum ut a partibus remearet Hesperiis, sicut ipsis litteris indicatur.