monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 25, 9
Quae dixit quemdam iuvenem ad se venisse, et adventum indicasse peregrinorum, et quod opus haberent, et quia vespere veniens deduxisset eam ad habitaculum quoddam, eamque intra ianuam domus et porticum introire praeceperit. Adiecit etiam inquisitionem episcopi, et terrorem factum, et orationem eius, et supervenientium repentinas invasiones.