monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 25, 7
Multoque clamore facto, concurrerunt et servi, surrexitque Vincentius, et claudentes ianuam domus, septem quidem calumniatorum comprehendere potuerunt. Onager vero cum reliquis fugit. Detenta tamen est cum illis et mulier. Diluculo autem magistrum militum qui cum illis venerat, excitantes, ad palatium processerunt. Et praesumptiones Stephani proclamantes, dicebant iam non egere iudicio, neque verberibus iniquitates eius.