monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 25, 6
Contigerat enim unum seniorem episcopum Euphratam nomine in loco exteriore dormire. Vincentius autem (sic enim dicebatur alter) in interiori cubiculo quiescebat. Cumque intra ostium puella venisset, sonum pedum Euphratas cognoscens, dum esset obscurum, quis ambularet interrogavit. Illa vero loquente, conturbatus Euphratas, daemonemque putans esse mulieris imitatum vocem, repente Salvatorem Christum ad suum vocavit auxiium. Onager autem dux iniquitatis huius, hoc facto cum sociis est ingressus, iniquos clamans eos, et iniquitatis iudices destinatos.