monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 36
Sicut ego et tu, inquit, unum sumus, sic et isti in nobis unum sint . Certissime igitur Scriptura divina hoc distinxit: In nobis, inquit, unum sint; non ait, sicut nos unum sumus ego et Pater; sed discipuli in semetipsis coniuncti et copulati unum sint, et fidei confessione, in gratia et pietate Dei Patris, et Domini et Salvatoris nostri concessione et charitate unum esse possint.