monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 35
Credimus autem quoniam opportuno tempore atque definito omnes et de omnibus ipse iudicabit. Tanta siquidem eorum stultitia, et ita crassitudine tenebrarum eorum mens excaecata est, ut nequeant lumen cernere veritatis, nec intelligere qua ratione dictum est: Ut et ipsi in nobis unum sint . Palam vero est cur dixit unum: quoniam apostoli Spiritum sanctum Dei acceperunt; sed tamen ipsi non erant spiritus, nec aliquis eorum aut Verbum, aut Sapientia, aut Virtus, aut Unigenitus erat.