monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 34
Credimus et percipimus Paracletum sanctum Spiritum, quem nobis ipse Dominus promisit et destinavit, et eum credimus missum. Sed is passus non est, sed homo, quo indutus est, quem assumpsit ex Maria Virgine, qui pati potuit sicut mortalis. Deus autem immortalis est. Credimus quia tertia die resurrexit, non Deus in homine, sed homo in Deo resurrexit, quem et obtulit Patri suo donum, quem utique liberavit.