monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 33
Nos autem et credimus et affirmamus, et sic intelligimus, quoniam sacra Scriptura locuta est: Ego et Pater unum sumus, propter essentiae unitatem, quae est una et eadem Patris et Filii, et credimus semper sine principio et sine termino hunc regnare cum Patre, et non habere nec tempus, nec defectum eius imperium, quia semper est; nunquam enim esse coepit, ideoque nec deficere poterit.