monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 4, 24, 32
Haec autem illorum blasphemia atque corruptibilis interpretatio est; hac gratia eum dixisse contendunt: Ego et Pater unum sumus , propter concordiam et unanimitatem. Sed reprobavimus omnes catholici intellectum eorum fatuum et abiectum, sicuti mortalium hominum. Qui, quoniam corrumpi coeperunt, offendentes discordare noscuntur, et ad permutationes ascendunt: hoc modo distantiam et discordiam inter Patrem Deum omnipotentem et Filium esse posse dicentes; quod absurdum est intelligere, et aliquatenus arbitrari.